- CORINTHIAE Columnae
- CORINTHIAE Columnaequaenam dictae, vide supra in voce Columna.Illarum originem ex his Vitruvii discimus, l. 4. c. 1. Virgo civis Corinthia, iam matura nuptiis, implicita morbo decessit. Postsepulturam eius, quibus ea viva peculis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo collocavit; et uti ea permanerent diutius, sub divo tegulâ texit. Is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat collocatus. Interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circa vernum tempus profudit. Cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutatas facere sunt coacti. tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus catatechnos fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum, animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem temeritatem. Delectatusque genere et formae novitate, ad id exemplar columnas apud Cormthios fecit, symmetriasque constituit ex eoque in operum perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes. De vasis vero et signis Corinthtis, tanti olim apud Romanos habitis, vide supra in voce Aes Corinthium, Item Candelabrum. Hinc a Corinthis, item Corinthiarius, servus apud Romanos, cuius erat adservare vasa Corinthia et Deliaca, ex aere, quae supellectili adnumerant Iurisconsulti. Romae, TI. TALUS. PARATUS. A. CORINTHIS. Et, CALLITYCHAE. ZOILI. CORINTHIAR. AGRIPP. Unde suspicatur Pignorius, illum qui ad statuam Augusti apud Suetonium, c. 70. (qui tamen valide repugnat) tempore proscriptionis. PATER. ARGENTARIUS. EGO. CORINTHIARIUS. ludere in hac etiam vocis notione voluisse, ut patrem et filium notaret, velut minus ingenuae conditionis. Eodem pertinet, Faber a Corinthiis, cuius mentio in inser. veteri, Romae iterum:P LUCRINUS. P. L. THALAMUS.A. CORINTHIS FABER.Vide Pignorium, Comm. de Servis, atque Casaubon. ad Sueton. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.